SAEPE FACTUM EST1

A papal bull promulgated by Pope Pius VI on 16 March 1799

TEXT

Latin (Kumor (1967)) English
Pius episcopus, servus servorum Dei.
Ad perpetuam rei memoriam.

Saepe factum est a Romanis Pontificibus, praedecessoribus nostris, ut eae dismembrarent dioeceses, quae vel nimia populaorum copia redundarent, vel in alienam temporalem ditionem temporum vicisstudine translatae, ab eorum, quibus iam pridem assignatae fuerunt praesulibus, aliquia in parte distantes admodum remanerent, modo dictarum dioecesium portione aliqua propinquiori cathedrali ecclesiae addicta, quandoquidem vero nova episcopali sede ex ea apostolica authoritate procide erecta et instituta. Hanc sane agendi rationem pro prospero et felici catholicarum ecclesiarum regimine et gubernio a quo sola populorum ipsorum spiritualis pendet utilitas, pro pastoralis nostri muneris debito jugiter adhibentes, dum Domini gregis oves a propriis eorum, quibus olim concreditae fuerunt, pastoribus, ob temporum hujusmodi circumstantias seiunctas atque distractas et spirituali pabulo remansisse novimus, illas ab ipsis, quibus modo subsunt, pastoribus perpetuo segregando, novam intra praefinitos agros, ubi ipsae consistunt limites, pastoralem satagimus instruere sedem, ovesque sic distractas in unum reducere gregem qui provido pastori, eas probe noscens et nutriens, specaliter commissus, spiritualibus proficere valeat incrementis.

Cum itaque, sicut accepimus, fideles, qui in districtibus Samogitiensis, Vilnensis et Luceoriensis respective dioecesium Latini ritus temporali Friderici Guilielmi hoc nomine III Borussiae regis illustrissimo domino subiecti ad praesens commorantur, ob plures nec superabiles rerum circumstantias et difficultates, quae ad spiritualem animarum salutem pertinent, quaeque a legitimis ecclesiarum suarum pastoribus consequi consueverant, atqui ii eorumque episcopales sedes alienae temporali ditione cessissent, adeo destituti remanserint, et de praesenti reperiantur, ut ad rectam rursus inter pastores ipsos eorumque gregum distractas portiones in supra dictis dioecesibus existentes communicandi aperiendam viam, quae suas quisque pastor circumhabet oves spirituali pabulo nutriendas, novae episcopalis sedis erectio in loco ad hunc effectum, iuxta populorum illarum regionum novo praesuli ad adiiciendorum vicinitatem aptiori, ut uberior inde Dominici agri cultus et messis evadat, maxime opportune videatur.

Cumque sicut ex insinuatione praedicti Friderici Guillelmi regis nobis facta pariter accepimus in Lithvaniae provincia adsit locus Wigry, Vilensis dioecesis, olim in districu Grodnensi in Lithvania hujusmodi, nunc vero in Novo-Orientali Borussia sub temporali ejusdem Friderici Gullelmi regis ditione consistens, in quo celebre monasterium sive eremus Wigry nuncupatum, sive nuncupatus, sub titulo Conceptionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae ordinis heremitarum Camaldulensium nuncupati, usque et de anno Domini 1677 a clarae memoriae Joanne Casimiro, dum regnaret Poloniae rege, fundatum seu fundatus, reperitur, ad ipsum autem monasterium seu eremum spectet ecclesia eremitarum hujusmodi Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis dicata, cum eorumdem eremitarum eremis seu domunculis aliisque duodecim aedificiis ex solido muro constructis, in monte posita, undique nemoribus et lacubus circumdata, ac praeter dictam ecclesiam et eremitarum domunculas praedictas et aedificia adiacentia pro infirmis et discentibus theologiam moralem, nec non pro re domestica totius monasterii seu eremi hujusmodi existunt prope ecclesiam praedictam domus ad excipiendos hospites satis commoda et decens ex solido itidem muro noviter extructa, ac hortus magnus ad radicem montis positus, parvique hortuli ad singulaae eremos seu domunculas pro eremitarum commoditate spectantes, aditus una dumtaxat parte pateat, aggere satis longo, qui protenditur a planitie, in qua habetur ecclesia parochialis lignea satis bona, sumptu eremitarum hujusmodi constructa, fonte baptismali sacrisque suspellectilibus allisque ad parochiale munus exercendum necessariis sufficienter provisam, et circa eam nonnullae domus, quasi villam praeseferentes pro monasterio sive eremo inservientibus uxoratis potissimum addictae, aedificatae pariter reperiantur. Ipsa praeterea primodicta ejusdem monasterii seu eremi hujusmodi ecclesiae sat ampla sit capaxque populi ad illam in publicis solemnioribus praesertim festis diebus ad illam confluentibus recipiendi, ac bonae solidaeque structurae ac tam in exteriori, quam in interiori parte bene ordinata, duabus turribus cum campanis, sacrario supellectile sacra sufficienter instructa, ac quam plurimis sanctorum martyrum reliquiis, quae speciali cultu ac veneratione decenter asservantur, ditata. Hic sane Wigry locus aptissimus proinde videatur, ut inibi sedes episcopalis instituatur, dictique monasterii seu eremi hujusmodi ecclesia primodicta, ut ad cathedralis ecclesiae gradum promoveatur et dignitatem merito reputetur.

Proinde nos, qui iam usque et de anno Domini 1797 ad tanti momenti opus ea, qua per est maturitate, inchoandum praevio consilio Congregationis venerabilum fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium ecclesasticis istorum regionum negotiis praepositae, auditisque ecclesiarum superius expressarum praesulibus, quorum dioeceses infrascriptae necessariae dismembrationi pro spirituali populorum praedictorum utilitate fuissent obnonixae, animum nostrum aediecimus, ac singularem pro illius prosecutione et perfectione annuentiam ab eo tunc demonstravimus, quique ex processu a venerabili etiam fratre nostro Onuphrio Caietano Szembek, moderno Plocensi episcopo tunc temporis coadjutore cum futura successione, quam tunc in eisdem humanis agenti Hilario etiam Szembek tunc duntaxat episcopo Plocensi in regimine et administratione ipsius Plocensis ecclesiae apostolica authoritate deputato, in vim facultatis utrique eorum ad id specialiter et expresse delegato in partibus confecto, de erectione hujusmodi necessitate plene instructi fuimus, eximia praedicti Friderici Guillelmi regis erga catholicos suis in ditionibus existentes humanitatem et beneficentiam regiamque simul liberalitatem summopere commendantes, ac catholicae religionis incrementum omni ope promovere et animarum Christi fidelium saluti, quantum in Domino possumus, prospicere volumus, motu proprio et ex certa scientia deque apostolicae potestatis plenitudine praedictum locum Wigry in civitatem Vigierscensem nuncupandam, cum omnibus iuribus, honoribus et praerogativis, quibus aliae in conterminis provinciis illarum partium existentes civitates, pontificali sede insignitae et earum respective cives utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, atque frui, uti, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum, primodictam vero ejusdem monasterii seu eremi hujusmodi ecclesiam in cathedralem ecclesiam sub praedicta Conceptionis ejusdem Beatae Mariae Virginis Immaculatae invocatione saecularem extituram, et in eam digniatem et sedem episcopalem pro uno deinceps episcopo Vigierscensi, ut praedicitur nuncupando, qui eidem ecclesiae illiusque civitati Vigierscensi, ut praecipitur nuncupandae, et dioecesi etiam Vigierscensi, ut infra assignandae, praesit, abbates, inferiores praelatos et alios ad synodum convocet, et omnia et singula iura, officia, et munia episcopalia caeterisque cathedralibus et pontificalibus insigniis, nec non iuribus, iurisdictionibus, facultatibus, praeeminentiis, praerogativis, honoribus, gratiis, favoribus et indultis realibus, personalibus et mixtis, quibus aliae illarum partium cathedrales ecclesiae illarumque praesules quomodolibet, non tamen titulo oneroso aut ex privilegio particulari, similiter utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, et uti, frui, potiri et gaudere possunt et poterunt, quomodolibet in futurum atque in ea unum archidiaconatum, qui inibi post pontificalem maior pro uno presbytero, qui capituli ejusdem ecclesiae cathedralis, ut infra erigendae, caput existat, et tam in choro, quam in eodem capitulo actibusque capitularibus publicis et privatis, processionibus aliisque functionibus quibuscumque praesit, ac praeeminentiam et praecedentiam primumque et digniorem locum habeat; ac unum decanatum, qui secunda pro uno decano, ac unam custodiam, qui tertia pro uno custode, ac unam scholasteriam, quae quarta respective dignitates existant, pro uno scholastico, nec non sex canonicatus totidemque praebendae, et quatuor vicarias pro totidem presbyteris respective futuris dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut infra, erigendis canonicis et vicariis. Qui quidem archidiaconus et decanus ac custos et scholasticus singulique canonici praedicti capitulum dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut infra, erigendae, quod etiam deinceps per futurum Vigierscensem episcopum, Apostolicae tamen Sedis intercedente beneplacito, ministerio erectionis aliarum dignitatum seu et aliorum canonicatuum et praebendarum hujusmodi, illarum seu illorum respective dote et regia liberalitate constituta, ampliari poterit, constituant, et una cum dictis vicariis apud illam personaliter certis a futuro Vigierscensi episcopo in statutis, ut infra concedendis, praefiniendis diebus et temporibus residere, horasque canonicas tam diurnas, quam nocturnas caeteraque divina officia cum debita mentis attentione servataque ecclesiae disciplina ad instar aliarum cathedralium ecclesiarum illarum partium recitare, decantare et psallere, eidque cathedralis ecclesiae, ut infra erigendae, laudabiliter deservire; et exercitio curae animarum dilectorum etiam filiorum parochianorum dictae pastoralis ecclesiae eique monasterio seu eremo, ut praecipitur, annexae, illam praedictis vicariis, aut aliis presbyteris idoneis, etiam extra gremium dicti capituli, ac alias, prout primo futurus Vigierscensis episcopus magis expedire iudicaverit, committendo, incumbere, propriasque domos seu residentias circa praedictam cathedralem ecclesiam, per nos, ut infra, erigendam, pro eorum commodo decentique habitatione, regiis sumptibus ex expensis extructas, quas nos eis ex nunc ad effectum praemissorum per praesentes adiudicamus atque concedimus habere respective debeant, ad Omnipotentis Dei Beatissimaeque Virginis Mariae laudem et gloriam, fidei catholicae exaltationem dicta apostolica authoritate perpetuo erigimus et instituimus, dictamque cathedralem ecclesiam, per nos, sicut praecipitur, erectam, Sedi Apostolicae immediate subiectam semper et perpetuo fore et esse dicta apostolica authoritate declaramus.

Cum autem dioecesis Vigierscensis illius ecclesiae episcopalis respective territorium constitui debeat, ex illis portionibus Vilnensis scilicet ac Samogitiensis et Luceoriensis respective dioecesium sub temporali praedicti Friderici Guillelmi regis dominio existentibus, ad hoc, ut oves distractae in ordinatum gregem provido et diligenti pastore, qui eas probe noscat et salubriter nutriat, specialiter commissum, redigantur.

Cumque sicut pariter accepimus tota pars a praedictis tribus dioecesibus, ut infra dismembranda, in longum ad quinquaginta, in latum vero ad 10 et amplius milliaria Germanica protendantur, ipsa autem oppida 71 et villas 4558 ac parochiales ecclesias cum suis filialibus 149 enumeret, ex quibus 15 a Samogitiensi et 90 a Vilnensi et 44 a Luceoriensi respective dioecesibus hujusmodi obveniunt avellendae; adsunt insuper in praedicta parte ab eisdem tribus dioecesibus, ut pracipitur dismembrandae, quae novam Vigierscensem dioecesim efformabit, praeter memoratas parochiales et primo et secundo dictas ad praenominatum monasterium sive eremum, ut praecipitur, spectantes ecclesias, aliae itidem regulares ecclesiae, una videlicet s. Francisci Bernardinorum, ac aliae Reformatorum, ac aliae ejusdem s. Francisci, nec non reliqua duo Marianorum nuncu pata respective ordinum, ac unum monialium ordinis s. Benedicti duntaxat monasterium, ac duo hospitalia, quae a sororibus charitatis nuncupatis s. Vincentii a Paulo administrantur, ac demum duo Beate Mariae de monte Carmelo ac septem s. Dominici Praedicatorum respective nuncupata, respective quoque ordinum, ecclesiae erecta et instituta, ac erectae et institutae reperiantur.

Nos propterea praedictum Wigry locum et cum eo monasterium sive eremum hujusmodi et proximo et subordinatas ad ipsum, ut praficitur, spectantes ecclesias omnemque partem in Vilnensi ac Samogitiensi et Luceoriensi respective dioecesibus terminis, ut praedicitur, definitam sub dominio praedicti Friderici Guillelmi regis, ut praefertur, respective existentem, cum omnibus et singulis recensitis oppidis et villis, in ea, ut praefertur, existentibus, ab eisdem Vilnensi et Samogitiensi et Luceoriensi respectivis dioecesibus dicta apostolica authoritate, etiam perpetuo, dismembramus, dividimus et separamus, dictumque Wigry locum et cum eo monasterium sive eremum hujusmodi, et partem praedictam in praenominatis dioecesibus, ut praedicitur, comprehensam, sub dominio praedicto, ut praefertur, existentem, in qua oppida et villae, ecclesiae, monasteria aliaque pia superius expressa loca, pareciae et praedicta, ut praefertur, descripta aliquae, si quae sint, ecclesiae respective consistunt, ac utriusque sexus personas, habitatores et incolas, tam laicos quam clericos, presbyteros, beneficiatos, et praenominatorum superius itidem expressorum aliorumque, si quis sint, respective ordinum religiosos, non tamen exemptos, cujuscumque status, gradu ordinis et conditionis in loco, oppidis et villis praedictis, ut praefertur, existentes, a quacunque ordinaria sive delegata iurisdictione, potestate et superioritate venerabilium fratrum nostrorum modernorum et pro tempore existentium Vilnensis ac Luceoriensis et Samogitiensis respective episcoporum, quibus modo subesse dignoscuntur, dicta apostolica authoritate perpetuo disiungimus atque eximimus, ac locum Wigry praedeterminatum in civitatem episcopalem, ut praecipitur, erectum, et cum eo monasterium sive eremum hujusmodi ex proximo ac subordinatas ad ipsum, ut praefertur, spectantes ecclesias, dictamque partem in Vilnensi, Samogitiensi et Luceoriensi dioecesibus hujusmondi sub praedicto dominio, ut praefertur, existentem, cum memoratis oppidis et villis, ecclesiis, monasteriis, pareciis locisque piis, nec non utriusque sexus personas, habitatores et incolas tam saeculares, quam ecclesiasticos et praenominatorum ac aliorum quorumvis, si qui sunt, respective ordinum religiosorum, non tamen exemptos, hujusmodi novae ecclesiae episcopali Vigierscensi illiusque futuro praesuli pro suis: civitate, territorio, dioecesi, clero et populo, ita quod liceat personae ecclesiasticae episcopali Vigierscensi, per nos, ut praefertur, erectae et institutae, tam a primaeva illius erectione et institutione hujusmodi, quam deinceps pro tempore quomodolibet pastoris solatio destitutae in episcopum dicta apostolica authoritate praficiendae per se vel alium, seu alios, ejus nomine veram, realem et actualem et corporalem possesionem seu quasi regiminis spiritualis et omnimodi iuris dioecesani in dicto Wigry loco ac monasterio sive eremo ac oppidis et villis ab eiusdem Vilnensi, Samogitiensi et Luceoriensi respective dioecesibus, ut praefinitum, dismembratis, divisis et separatis propria authoritate libere apprehendere et apprehensum perpetuo retinere. Venerabilis quoque fratris nostri moderni et pro tempore existentis archiepiscopi Gnesnensis, vel cuiusvis alterius licentia de super minime requisita. Authoritate apostolica praefata similiter perpetuo assignamus et respective supponimus atque subiicimus utriusque vero mensae episcopalis et capitularis dotatione, quam praedictus Fridericus Guillelmus rex, ut quoque accepimus, in se suscepit constituendam, providere volentes ad hoc, ut proximo futurum et pro tempore existens capitulum et canonici dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, congrue sustentari, ac onera eis et eidem cuilibet respective pro tempore quomodolibet incumbentia supportare respective valeant. Primo et futuro pro tempore existenti Vigierscensi episcopo praedicto videlicet summam quatuor milium tallerorum Borussicorum e regio aerario quotannis in parata pecunia pendendam, capitulo vero et canonicis ac vicariis praedictis, pro praenominatarum dignitatum et canonicatuum ac praebendarum ac vicariatuum, ut praefertur, respective arectorum et arectarum respective dote, congruam itidem annuam summam ex regia liberalitate dignitates ipsas, ac canonicatus et praebendas, nec non vicarias hujusmodi, ut praefertur, erectas et erectos, pro tempore obtinendis respective annuatim pariter tribuendam.

Ita, quod liceat, eidem primo futuro et pro tempore existenti Vigierscensi episcopo videlicet praenominatam iam sibi, ut praefertur, attribuatam seu assignatam, dignitates vero et canonicatus et praebendas et vicarias hujusmodi, per nos, ut praefertur, respective erectas et erectos, pro tempore respective summas perceptas respetive percipere, exigere, levare, et in eorum ac episcopalis et capitularis respective mensarum, per nos, ut praefertur, erectarum, respective usus et utilitatem convertere cujusvis quoque licentia desuper minime requisita. Eidemque primo futuro et pro tempore existenti Vigierscensi episcopo praedictam domum cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, contiguam ad excipiendos hospites, eremitarum expensis non exiguis iam pridem extructam, quae satis commoda et decens pro episcopi habitatione fore dignoscitur pro sui palatio, in quo primo futurus episcopus Vigierscensis et pro tempore existens residentiam suam facere debebit, dicta apostolica authoritate etiam perpetuo respective concedimus et assignamus.

Ac praeterea eisdem primo futuris et pro tempore existentibus archidiacono et decano, ac custodi et scholastico singulisque canonicis dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, ut ipsi eorumque in archidiaconatu ac decanatu et custodia ac scholasteria ac singulis canonicatibus et praebendis, per nos, ut praefertur, erectis, respective successores pro maiori dictae cathedralis ecclesiae, per nos etiam, ut praefertur, erectae, decore et honorificentia divinique cultus in ea augmento, et ad ingerendum in animis populorum erga Dei ministros ecclesiasticos in dicta ecclesia cathedrali, per nos, ut praefertur, erecta, ministeriis et officiis addictos maiorem venerationem consuetam, pectoralem crucem iuxta formam a futuro Vigierscensi episcopo praefiniendam tam dicta cathedrali ecclesia, per nos, ut praefertur, erecta, quam extra eam in processionibus et funeralibus publicis et privatis et aliis quibuscumque actibus et functionibus publicis et privatis inter Missarum et horarum divinarum pariter nocturnarum, vesperarum aliorumque divinorum officiorum hujusmodi celebrationem, ac etiam iuxta praenominatam civitatem et dioecesim Vigierscensem, per nos, ut praefertur, erectas, et ubique locorum, etiam in synodialibus provincialibus, generalibus universalibusque conciliis, etiam in praesentia dictorum S.R.E. praedictae cardinalium, etiam de latere legatorum, vicelegatorum et Sedis Apostolicae praedictae nunciorum, archiepiscoporum, ac ordinarii etiam proprii, vel aliorum quorumcunque deferre et gestare illaque respective uti libere et licite possint et valeant.

Ac ulterius, ut ipsi: archidiaconus et decanus ac custos et scholasticus, singulique canonici dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, et eorum quilibet, nec non ipsorum officiales et ministri, nec non res, bona, proprietates et iura quaecumque omnibus et singulis tam spiritualibus, quam temporalibus privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, praeeminentiis, concessionibus, indultis, favoribus et gratiis, quibus aliae similes illarum partium cathedrales ecclesiae eorumque capitula, canonici ac dignitates in eis obtinentes illarumque ministri, ac bona, iura, res et proprietates, de iure, usu, consuetudine, privilegio, aut alias quomodolibet, non tamen titulo oneroso aut ex indulto seu privilegio particulari, utuntur, fruuntur, potiuntur quomodolibet in futurum similiter et pariformiter ac aeque principaliter absque ulla prorsus differentia, dummodo tamen illa sint in usu et non revocata, nec sub aliqua revocatione comprehensa, sacrisque canonibus et concilii Tridentini decretis aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis non repugnent, etiam uti, frui, potiri et gaudere possint et valeant, perinde ac si eis specialiter nominatim et expresse concessa fuissent, dicta apostolica authoritate itidem respective perpetuo concedimus et indulgemus.

Caeterum, ut ordinata rerum dispositio in praedicta cathedrali ecclesia, per nos, ut praefertur, erecta, in iis, quae ecclesiasticam concernunt disciplinam, rite exacteque servetur eisdem primo futuris et pro tempore existentibus archidiacono, decano ac custodi et scholastico singulisque canonicis dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, ut ipsi capitulariter congregati pro ipsius cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, illiusque mensae capitularis, nec non sacristiae eorumque respective rerum et bonorum ac iurium tam spiritualium, quam temporalium prospero et felici statu, regimine, gubernio et directione, nec non onerum illis nunc et pro tempore quomodilibet incumbentium, supportatione divinorum officiorum, processionum, functionum, anniversariorum et suffragiorum celebratione, distributionum quotidianarum et aliorum emolumentorum, quorumcumque exactione, perceptione, divisione, poenarum per absentes et divinis officiis hujusmodi suis loco et tempore non interessentes, seu onera et ministeria eis et eorum cuilibet respective incumbentia, incurrendarum, incursa, servitio chori praestando, singulorum praesentiis notandis caeremoniis et ritibus in praedicta cathedrali ecclesia, per nos, ut praefertur, erecta, illiusque choro, capitulo, processionibus et aliis actibus capitularibus hujusmodi servandis, officialibus et ministris dictae cathedralis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, necessariis deputandis et amovendis ac ministeriis . per ipsos subeundis salariis, et stipendiis praestandis, ac quibuscumque aliis rebus in praemissis et circa praemissa quomodolibet necessariis et opportunis, quaecumque statum, ordinationes, capitula et decreta licita tamen et honesta, ac eisdem sacris canonibus et concilii Tridentini praedicti decretis hujusmodi minime adversantia et per futurum Vigierscensem episcopum prius examinanda et approbanda edere, et edita praevia dicti futuri episcopi approbatione declarare, interpretare et in meliorem formam redigere et reformare, seu etiam alla de novo ex integro eisdem tamen sacris canonibus et constitutionibus apostolicis decretisque praedictis minime adversantia et, ut praecipitur, per dictum episcopum prius examinanda et approbanda ac per eos, ad quos spectat et pertinet et tempore quomodolibet spectabit et pertinebit, observanda sub poenis contravenientes infligendis.

Similiter edere libere et licite quoque possint et valeant, plenam, liberam et omnimodam facultatem, potestatem, et auctoritatem dicta apostolica authoritate perpetuo concedimus et impertimur ac erectionem, institutionem, declarationem, dismembrationem, divisionem, separationem, disiunctionem, exemptionem, suppositionem subiectis utriusque licentiae et facultatis impartitionem, concessionem, assignationem, indultum, nec non easdem praesentes semper et perpetuo validas et efficaces existere suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus et singulis, ad quos nunc spectat et pro tempore quomodolibet spectabit, in futurum firmiter et inviolabiliter observari debere, ac ullo unquam tempore ex quocumque capite, vel qualibet causa, quantumvis iuridica et legitima etiam ex eo, quod causae, propter quas eadem praesentes emanarunt, adductae, verificatae et iustificatae non fuerint, de subereptionis vel obreptionis, aut nullitatis, vel invaliditatis vitio seu intentionis nostrae, aut quocumque alio quamtumvis magno substantiali inexcogitato et inexcogitabili, ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente defectu, seu etiam ex eo, quod in praemissis eorumque aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda, servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocunque alio capite de iure vel facto seu statuto vel consuetudine aliqua resultante seu etiam enormis, enormissimae, totalisque cessionis, aut quocumque alio colore, praetextu aliave ratione vel causa, quamtumvis iusta, rationabili, iuridica, pia, privilegiata talique ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, aut quod de voluntate nostra et aliis superius expressis nullibi appareret, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius vel controversiam revocari, aut ad viam et terminos iuris reduci, aut adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam et terminos iuris, aut aliud quodcumque iuris hujusmodi vel facti, aut gratiae vel iustitiae remedium impetrari, seu quomodolibet etiam motu scientiae et potestatis plenitudine similibus concesso et impetrato, vel, emanato, quempiam uti, seu se iuvari in iudicio, vel extra illud posse, neque easdem praesentes sub quibusvis vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspitionibus, limitationibus, derogationibus, aliisque contrariis dispositionibus per quascumque litteras et constitutiones apostolicas aut cancellariae apostolicae regulas, etiam in crastinum assumptionis nostrae et successorum nostrorum Romanorum Pontificium pro tempore existentium ad summi apostolatus apicem, etiam motu scientiae et potestatis plenitudine paribus, etiam consistorialiter ex quibuslibet causis, etiam sub quibuscumque verborum expressionibus, tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis et decretis, etiam, si eis de eisdem praesentibus earumque toto tenore ne data specialis mentio fiat, editas et in posterum edendas comprehendi, sed semper et omnino ab illis excipi et quoties illae emanabunt, toties in pristinum et validissimum, ac eum, in quo antea quomodolibet erant, statum restitutas, repositas et plenarie reintegratas fore et esse, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios e delegatos, ac S.R.E. praedictae cardinales, etiam de latere, ut praefertur, legatos, vicelegatos dictaeque Sedis nuntios hujusmodi aliosve quoscunque quavis authoritate, potestate, facultate, praerogativa ac privilegio frequentes, ac honore ac praeeminentia fulgentes, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate in quocunque iudicio et in quacunque instantia iudicari et definiri debere et, si secus super his a quocumque, quavis authoritate, scienter vel ignoranter contigerit, attentari, irritum et inane dicta apostolica authoritate motu scientiae et potestatis plenitudine paribus decernimus.

Postremo autem desiderantes, ut praemissa omnia, sic per nos, ut praefertur, ad spiritualem animarum salutem divinique nominis gloriam, ut praefertur, provide deposita et ordinata, debitae executioni demandentur et quaecumque obstacula, quae forsan ex parte heremitarum dicti monasterii seu eremi hujusmodi suscitari possent, paenitus dirimantur, hinc praedictum Onuphrium Cajetanum, ut praefertur, modernum episcopum Plocensem, in executorem pro executione tantum earum praesentium apostolica authoritate praedicta constituimus et deputamus, ei per praesentes iniungentes atque mandantes, ut ipse praedictorum heremitarum situationi et indemnitati, eo quo fieri poterit, meliori modo consulat atque provideat, et quae pro eorum commodis et utilitatibus expedire melius in Domino iudicaverit pro eius arbitrio et conscientia statuat atque decernat.

Eidemque Onuphrio Cajetano episcopo praeterea facultatem, ut ipse dilectum quoque filium suum in spiritualibus vicarium generalem sive officialem, aut quamcumque personam in dignitate tamen ecclesiastica constitutam, pro praemissorum omnium executionis effectu subdelegare libere et licite possit, ac tam eidem Onuphrio Cajetano episcopo, quam vicario aut officiali, vel delegato hujusmoli, ut ipsi et eorum quemlibet super quacunque oppositione in actu executionis hujusmodi quomodolibet oritura, servatis tamen, quae fuerint de iure servanda, definitive pronuntiare libere et licite quoque valeant, ac respective valeant, eadem apostolica authoritate easdem tenore praesentium concedimus et impertimur, non obstantibus nostris et cancellariae apostolicae praedictae regulis de iure quaesito, non tollendo, ac de suppressionibus, unionibus et dismembrationibus ad partes committendis, et de exprimendo in eis vero annuo beneficiorum ecclesiasticorum valore, nec non Lateranensis concilii novissime celebrati uniones et applicationes perpetuas, nisi in casibus a iure permissis fieri et ab ecclesia membra distingui ac dividi prohibentibus, ac quibusvis aliis, etiam in synodalibus provincialibus, generalibus, universalibusque conciliis editis vel edendis specialibus, vel generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis dictaeque Vilnensis, Samogitiensis ac Luceoriensis ecclesiarum, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis et litteris apostolicis, quibusvis superioribus et personis, sub quibuscunque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque efficacioribus et insolitis clausulis, ac irritantibus et aliis decretis in genere, vel in specie, ac alias in contrarium praemissorum quomodolibet, etiam motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concessis et concedendis, quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione alias de illis eorumque totis tenoribus specialibus specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, aut quaevis alia expressio habenda, seu quaelibet alia et exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso et forma in illis tradita, observata et inserti forent, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes illis alias in suo robore permansuris latissime et plenissime ac specialiter et expresse, nec non oppositione et valide ad praemissorum validissimum effectum, motu, scientia et potestatis plenitudine paribus harum serio derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Et attento, quod in eadem cathedrali ecclesia, per nos, ut praefertur, erecta, theologalis et paenitentiaria respective praebendae hujusmodi, ac canonicatibus et praebendis, per nos, ut praefertur, erectis, constitutae non fuerint, volumus, quod una et altera praebenda hujusmodi per primo futurum episcopum Vigierscensem iuxta praescripta dicti concilii Tridentini erigi et institui debeant, conscientiam ipsius futuri episcopi super haec onerantes. Volumus etiam, quod dictae personae Vigierscensis ecclesiae, per nos, ut praefertur, erectae, tam pro hac prima vice, quam dum illam in futurum pro tempore pastoris solatio destitui contigerit, per nos et successores nostros Romanos Pontifices pro tempore existentes in episcopos praeficiendos litteras apostolicas sub plumbo per cameram apostolicam praedictam de super de more expedire debeant et teneantur.

Praeterea etiam volumus, quod fructus, reditus et proventus perceptae mensae episcopalis Vigierscensis, per nos, ut praefertur, erectae, ad quadringentos florenos auri in libris camerae apostolicae describendos taxari debeant.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae erectionis, institutionis, declarationis, dismembrationis, divisionis, separationis, disiunctionis, exemptionis, suppositionis, subiectionis utriusque licentiae et facultatis, impartionis, concessionis, assignationis, indulti, decreti, destinationis, deputationis, iniunctionis, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum prope Florentiam in coenobio carthusianorum anno incarnationis Dominicae 1798, decimo septimo kalendas aprilis, pontificatus nostri anno XXV.
Pius, bishop, servant of the servants of God.
For a permanent record of the matter:

It is often done by the Roman Pontiffs, our predecessors, that they separate dioceses — which may either overflow with an excessive number of people, or which have been transferred into secular & foreign control by the passage of time — from those to which bishops were by now assigned long ago (& of which, some remained quite distant as a portion of said dioceses was attached to some nearer cathedral church,2 seeing truthfully that the new episcopal see was raised and formed from that apostolic authority). While the sheep of the Lord’s flock were separated and scattered from their own pastors to whom they were entrusted due to the circumstances of such times,3 and had remained as spiritual fodder; we — constantly exercising our pastoral duties — come to know this course of action is for the prosperous & blessed governance of the Catholic churches, on which the spiritual benefit of their peoples depends alone. By perpetually separating them from their pastors to whom they are subservient, we [endeavor?] to draw up a new pastoral see within prescribed lands wherein its boundaries remain, and to thus bring back the scattered sheep into one flock, [for] which a foreseeing pastor — having been specially commissioned, and knowing & nurturing them well — could have the strength to make progress in their spiritual growth.

And thus, as we have accepted, when the faithful currently residing in the districts of Samogitia, Vilnius and Lutsk (respectively, Latin-rite dioceses presently subject to his most illustrious majesty Frederick William, the third of his name, king of Prussia) remain so forsaken, and thus remain in the present, due to many unovercomeable circumstances and difficulties which pertain to the spiritual safety of their souls (each one being accustomed to pursue [them] by the legitimate pastors of their churches, despite [their pastors] and their episcopal seats yielding to foreign, secular control); the erection of a new episcopal seat at a place near the peoples of those regions suitable enough to be attached to a new bishop — in order to open a new path for proper communication between their pastors and the divided portions of their flocks existing in the aforementioned dioceses, wherein each pastor surrounds himself with sheep to feed them with spiritual fodder — is seen greatly and favorably, so that the cultivation and harvesting of the Lord’s fields may become4 more fruitful.

And, as we have received from a notification from the aforementioned king Frederick William, there is in the province of Lithuania a place [known as] Wigry (of the diocese of Vilnius, once in the district of Grodno in the same Lithuania, but now in New East Prussia under the temporal dominion of the same Frederick William), in which a famous monastery, either called the Hermitage of Wigry or the Hermitage [of the] Immaculate Conception of the Blessed Virgin Mary, of the Camaldolese order of hermits, was found to have been founded or established up until and including the year 1677 by John Kazimierz of illustrious memory while he reigned as king of Poland.5 Moreover, to the monastery or hermitage itself belongs a church of hermits of the same Immaculate Conception of the Virgin Mary, with hermitages or small houses of the same hermits and 12 other buildings constructed [with] solid walls, located in a mountain [and] surrounded on all sides by woods and lakes. And besides the aforementioned church, small houses [for] hermits, and adjacent buildings, there exists near the church, for the sick and those learning moral theology — and also for all domestic things for the whole monastery or hermitage — a house for receiving guests, adequately comfortable and fitting, likewise newly built out of solid wall; a large garden placed at the root of the mountain; small gardens facing each hermitage and small house for the hermits' convenience,

FOOTNOTES

1. Saepe factum est is a papal bull promulgated by Pope Pius VI on 16 March 1799. The papal bull formally established the Diocese of Wigry – located on the territory of the Prussian province of New East Prussia – from 15 parishes in the Diocese of Samogitia, 90 parishes from the Diocese of Vilnius and 44 parishes from the Diocese of Lutsk-Zhytomyr. It also designated the Church of the Immaculate Conception of the Blessed Virgin Mary, located in Wigry, as the Diocese's cathedral church, formed a cathedral chapter, made the Diocese directly subject to the Holy See, and designated Onufry Kajetan Szembek as the bull's executor. See Kumor (1967) p. 260.

2. The Prussian government had Krzysztof Hillary Szembek (bishop of Płock) designate fr. Michał Franciszek Karpowicz as vicar for the Prussian portions of the Diocese of Vilnius and Samogitia on 21 February 1797, and Jan Szyjkowski (auxiliary bishop of Lutsk) as vicar personaliter ad interim for the Prussian portion of the Diocese of Lutsk-Zhytomyr on 10 March 1797. This was done after the Prussian gov’t decided to form a new diocese in New East Prussia on 1 September 1796, and because bp. Szembek was the closest bishop available. See Sawicki (2017) p. 367, and Kumor (1967) p. 257.

3. The area of New East Prussia was divided amongst three dioceses in the wake of the third partition: the Diocese of Samogitia in the north (centered around Wierzbołowo), the Diocese of Vilnius in the central portion of the province (centered around Wigry), and the Diocese of Lutsk-Zhytomyr in the south (centered around Bielsk Podlaski). Because the sees of these dioceses were located in Russia, they were unable to effectively administer to the peoples of New East Prussia. See Sawicki (2017) p. 367.

4. I've taken "evadat" to indicate "become" or "result in", as indicated in the first edition of the Collins Latin Concise Dictionary. L&S doesn't have this definition for some reason, but that's probably a matter of one having it and the other not having it.

5. The Church of the Immaculate Conception of the Blessed Virgin Mary in Wigry is stated to have been begun on 6 January 1667, when John II Kazimierz Vasa granted an island on Wigry Lake to Camadolese monks. Originally made of wood, construction on its monastery began in 1694 and lasted until 1745. One may notice that the text reads "1677" and not "1667", which I assume to be a typo of some sort from Kumor or from his source, Acta actorum Onuphrii Cajetani Szembek ep. Plocensis ab anno 1799 ad 1801 [Acts of Onufry Kajetan Szembek, bishop of Płock, from 1799 to 1801].

REFERENCES

Sawicki, Ryszard (2017). Diecezja wigierska i jej dziedzictwo historyczno-pastoralne" [The diocese of Wigry and its historical-pastoral heritage]. Studia Ełckie vol. 19 nr. 3, 363–379.

Kumor, Bolesław (1967). "Bulla erekcyjna diecezji wigierskiej" [The bull of formation of the diocese of Wigry]. Archiwa, Biblioteki I Muzea Kościelne vol. 14, 257–269.